et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam
cristallum procedentem de sede Dei et agni
in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum
vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia
fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium
et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in
illa erunt et servi eius servient illi
et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum
et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque
lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt
in saecula saeculorum
et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et
Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere
servis suis quae oportet fieri cito
et ecce venio velociter beatus qui custodit verba
prophetiae libri huius
et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam
audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui
mihi haec ostendebat
et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum
tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum
adora
et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius
tempus enim prope est
qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat
adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur
adhuc
ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique
secundum opera sua
ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et
finis
beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in
ligno vitae et portis intrent in civitatem
foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis
servientes et omnis qui amat et facit mendacium
ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in
ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et
matutina
et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni
et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis
contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius
si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas
scriptas in libro isto
et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius
auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta
et de his quae scripta sunt in libro isto
dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito
amen veni Domine Iesu
gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus